1:1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
1:3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
1:5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
1:6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
1:7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
1:8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
1:9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
1:11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
1:12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH